Hieronymus, Proverbia, Caput 3
| 1 | fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum |
| 2 | longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi |
| 3 | misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui |
| 4 | et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus |
| 5 | habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae |
| 6 | in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos |
| 7 | ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo |
| 8 | sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum |
| 9 | honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum |
| 10 | et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt |
| 11 | disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis |
| 12 | quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi |
| 13 | beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia |
| 14 | melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius |
| 15 | pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari |
| 16 | longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria |
| 17 | viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae |
| 18 | lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus |
| 19 | Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia |
| 20 | sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt |
| 21 | fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium |
| 22 | et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis |
| 23 | tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget |
| 24 | si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus |
| 25 | ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum |
| 26 | Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris |
| 27 | noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac |
| 28 | ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare |
| 29 | ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam |
| 30 | ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit |
| 31 | ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius |
| 32 | quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius |
| 33 | egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur |
| 34 | inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam |
| 35 | gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia |