Hieronymus, Proverbia, Caput 2
| 1 | fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te |
| 2 | ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam |
| 3 | si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae |
| 4 | si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam |
| 5 | tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies |
| 6 | quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia |
| 7 | custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter |
| 8 | servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens |
| 9 | tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam |
| 10 | si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit |
| 11 | consilium custodiet te prudentia servabit te |
| 12 | ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur |
| 13 | qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas |
| 14 | qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis |
| 15 | quorum viae perversae et infames gressus eorum |
| 16 | ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos |
| 17 | et relinquit ducem pubertatis suae |
| 18 | et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius |
| 19 | omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae |
| 20 | ut ambules in via bona et calles iustorum custodias |
| 21 | qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea |
| 22 | impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea |