Hieronymus, Psalmi, Psalmus 145
| 1 | alleluia Aggei et Zacchariae |
| 2 | lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus |
| 3 | in filiis hominum quibus non est salus |
| 4 | exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum |
| 5 | beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius |
| 6 | qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis |
| 7 | qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos |
| 8 | Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos |
| 9 | Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet |
| 10 | regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem |