Hieronymus, Psalmi, Psalmus 141
| 1 | intellectus David cum esset in spelunca oratio |
| 2 | voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum |
| 3 | effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio |
| 4 | in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi |
| 5 | considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam |
| 6 | clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium |
| 7 | intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me |
| 8 | educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi |