monumenta.ch > Cassiodorus > 26 > 118 > 1 > 1 > 124 > 6 > 119 > 4 > 9 > 8 > 1 > 4 > 5 > 133 > 102 > 7 > 114 > 137 > 125 > 138 > 141 > 139 > 3 > 107 > 1 > 126 > 3 > 127 > 6 > 148 > 115 > 130 > 117 > 147 > 1 > 120 > 135 > 9 > 8 > 6 > 116 > 123 > 104 > 4 > 144 > 3 > 136 > 134 > 5 > 142 > 106 > 9 > 8 > 7 > 4 > 129 > 109 > 140
Hieronymus, Psalmi, 139 <<<     >>> 141

Hieronymus, Psalmi, Psalmus 140

1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te
2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam
Hieronymus HOME

bnf1585.131 bnf11947.564 csg75.496

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik