Hieronymus, Psalmi, Psalmus 138
| 1 | in finem David psalmus |
| 2 | Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam |
| 3 | intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti |
| 4 | et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea |
| 5 | ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam |
| 6 | mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam |
| 7 | quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam |
| 8 | si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades |
| 9 | si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris |
| 10 | etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua |
| 11 | et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis |
| 12 | quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius |
| 13 | quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae |
| 14 | confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis |
| 15 | non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae |
| 16 | inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis |
| 17 | mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum |
| 18 | dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum |
| 19 | si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me |
| 20 | quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas |
| 21 | nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam |
| 22 | perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi |
| 23 | proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas |
| 24 | et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna |