Hieronymus, Psalmi, Psalmus 134
| 1 | alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum |
| 2 | qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri |
| 3 | laudate Dominum quia bonus Dominus psallite nomini eius quoniam suave |
| 4 | quoniam Iacob elegit sibi Dominus Israhel in possessionem sibi |
| 5 | quia ego cognovi quod magnus est Dominus et Deus noster prae omnibus diis |
| 6 | omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mare et in omnibus abyssis |
| 7 | educens nubes ab extremo terrae fulgora in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis |
| 8 | qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus |
| 9 | emisit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos eius |
| 10 | qui percussit gentes multas et occidit reges fortes |
| 11 | Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan |
| 12 | et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo |
| 13 | Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generationem et generationem |
| 14 | quia iudicabit Dominus populum suum et in servis suis deprecabitur |
| 15 | simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum |
| 16 | os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt |
| 17 | aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore eorum |
| 18 | similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui sperant in eis |
| 19 | domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino |
| 20 | domus Levi benedicite Domino qui timetis Dominum benedicite Domino |
| 21 | benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem |