| 1 | canticum graduum David ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum |
| 2 | sicut unguentum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit in ora vestimenti eius |
| 3 | sicut ros Hermon qui descendit in montes Sion quoniam illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in saeculum |