Hieronymus, Psalmi, Psalmus 131
| 1 | canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius |
| 2 | sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob |
| 3 | si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei |
| 4 | si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem |
| 5 | et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob |
| 6 | ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae |
| 7 | introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius |
| 8 | surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae |
| 9 | sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt |
| 10 | propter David servum tuum non avertas faciem christi tui |
| 11 | iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam |
| 12 | si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam |
| 13 | quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi |
| 14 | haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam |
| 15 | viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus |
| 16 | sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt |
| 17 | illic producam cornu David paravi lucernam christo meo |
| 18 | inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea |