Hieronymus, Psalmi, Psalmus 117
| 1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |
| 2 | dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |
| 3 | dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius |
| 4 | dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius |
| 5 | de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus |
| 6 | Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo |
| 7 | Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos |
| 8 | bonum est confidere in Domino quam confidere in homine |
| 9 | bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus |
| 10 | omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini quia ultus sum in eos |
| 11 | circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia ultus sum in eos |
| 12 | circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia ultus sum in eos |
| 13 | inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me |
| 14 | fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem |
| 15 | vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum |
| 16 | dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem |
| 17 | non moriar sed vivam et narrabo opera Domini |
| 18 | castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me |
| 19 | aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino |
| 20 | haec porta Domini iusti intrabunt in eam |
| 21 | confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem |
| 22 | lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli |
| 23 | a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris |
| 24 | haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea |
| 25 | o Domine salvum fac o Domine prosperare |
| 26 | benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini |
| 27 | Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris |
| 28 | Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem |
| 29 | confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |