Hieronymus, Psalmi, Psalmus 115
| 10 | alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis |
| 11 | ego dixi in excessu meo omnis homo mendax |
| 12 | quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi |
| 13 | calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo |
| 14 | vota mea Domino reddam coram omni populo eius |
| 15 | pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius |
| 16 | o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea |
| 17 | tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo |
| 18 | vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius |
| 19 | in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem |