Hieronymus, Psalmi, Psalmus 113
| 1 | alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro |
| 2 | facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius |
| 3 | mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum |
| 4 | montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium |
| 5 | quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum |
| 6 | montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium |
| 7 | a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob |
| 8 | qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum |
| 9 | non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam |
| 10 | super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum |
| 11 | Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit |
| 12 | simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum |
| 13 | os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt |
| 14 | aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur |
| 15 | manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo |
| 16 | similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis |
| 17 | domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est |
| 18 | domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est |
| 19 | qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est |
| 20 | Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron |
| 21 | benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus |
| 22 | adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros |
| 23 | benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram |
| 24 | caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum |
| 25 | non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum |
| 26 | sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum |