Hieronymus, Psalmi, Psalmus 108
| 1 | in finem David psalmus |
| 2 | Deus laudem meam ne tacueris quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est |
| 3 | locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii circuierunt me et expugnaverunt me gratis |
| 4 | pro eo ut me diligerent detrahebant mihi ego autem orabam |
| 5 | et posuerunt adversus me mala pro bonis et odium pro dilectione mea |
| 6 | constitue super eum peccatorem et diabulus stet a dextris eius |
| 7 | cum iudicatur exeat condemnatus et oratio eius fiat in peccatum |
| 8 | fiant dies eius pauci et episcopatum eius accipiat alter |
| 9 | fiant filii eius orfani et uxor eius vidua |
| 10 | nutantes transferantur filii eius et mendicent eiciantur de habitationibus suis |
| 11 | scrutetur fenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius |
| 12 | non sit illi adiutor nec sit qui misereatur pupillis eius |
| 13 | fiant nati eius in interitum in generatione una deleatur nomen eius |
| 14 | in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini et peccatum matris eius non deleatur |
| 15 | fiant contra Dominum semper et dispereat de terra memoria eorum |
| 16 | pro eo quod non est recordatus facere misericordiam |
| 17 | et persecutus est hominem inopem et mendicum et conpunctum corde mortificare |
| 18 | et dilexit maledictionem et veniet ei et noluit benedictionem et elongabitur ab eo et induit maledictionem sicut vestimentum et intravit sicut aqua in interiora eius et sicut oleum in ossibus eius |
| 19 | fiat ei sicut vestimentum quo operitur et sicut zona qua semper praecingitur |
| 20 | hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum et qui loquuntur mala adversus animam meam |
| 21 | et tu Domine Domine fac mecum propter nomen tuum quia suavis misericordia tua libera me |
| 22 | quia egenus et pauper ego sum et cor meum turbatum est intra me |
| 23 | sicut umbra cum declinat ablatus sum excussus sum sicut lucustae |
| 24 | genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea inmutata est propter oleum |
| 25 | et ego factus sum obprobrium illis viderunt me moverunt capita sua |
| 26 | adiuva me Domine Deus meus salvum fac me secundum misericordiam tuam |
| 27 | et sciant quia manus tua haec tu Domine fecisti eam |
| 28 | maledicent illi et tu benedices qui insurgunt in me confundantur servus autem tuus laetabitur |
| 29 | induantur qui detrahunt mihi pudore et operiantur sicut deploide confusione sua |
| 30 | confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum |
| 31 | quia adstetit a dextris pauperis ut salvam faceret a persequentibus animam meam |