Hieronymus, Psalmi, Psalmus 106
| 1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |
| 2 | dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos |
| 3 | a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari |
| 4 | erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt |
| 5 | esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit |
| 6 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos |
| 7 | et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis |
| 8 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum |
| 9 | quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis |
| 10 | sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro |
| 11 | quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt |
| 12 | et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret |
| 13 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos |
| 14 | et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit |
| 15 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum |
| 16 | quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit |
| 17 | suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt |
| 18 | omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis |
| 19 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos |
| 20 | misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum |
| 21 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum |
| 22 | et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione |
| 23 | qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis |
| 24 | ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo |
| 25 | dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius |
| 26 | ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat |
| 27 | turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est |
| 28 | et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos |
| 29 | et statuit procellam eius in auram et siluerunt fluctus eius |
| 30 | et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum |
| 31 | confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum |
| 32 | exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum |
| 33 | posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim |
| 34 | terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea |
| 35 | posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum |
| 36 | et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis |
| 37 | et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis |
| 38 | et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit |
| 39 | et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore |
| 40 | effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via |
| 41 | et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias |
| 42 | videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum |
| 43 | quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini |