Hieronymus, Psalmi, Psalmus 105
| 1 | alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius |
| 2 | quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius |
| 3 | beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore |
| 4 | memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo |
| 5 | ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua |
| 6 | peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus |
| 7 | patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum |
| 8 | et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam |
| 9 | et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto |
| 10 | et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici |
| 11 | et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit |
| 12 | et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius |
| 13 | cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius |
| 14 | et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso |
| 15 | et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum |
| 16 | et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini |
| 17 | aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron |
| 18 | et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores |
| 19 | et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile |
| 20 | et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum |
| 21 | obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto |
| 22 | mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro |
| 23 | et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos |
| 24 | et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius |
| 25 | et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini |
| 26 | et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto |
| 27 | et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus |
| 28 | et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum |
| 29 | et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina |
| 30 | et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio |
| 31 | et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum |
| 32 | et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos |
| 33 | quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis |
| 34 | non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis |
| 35 | et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum |
| 36 | et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum |
| 37 | et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis |
| 38 | et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus |
| 39 | et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis |
| 40 | et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam |
| 41 | et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos |
| 42 | et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum |
| 43 | saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis |
| 44 | et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum |
| 45 | et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae |
| 46 | et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos |
| 47 | salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua |
| 48 | benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat |