Hieronymus, Psalmi, Psalmus 102
| 1 | ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius |
| 2 | benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius |
| 3 | qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas |
| 4 | qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus |
| 5 | qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua |
| 6 | faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus |
| 7 | notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas |
| 8 | miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors |
| 9 | non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur |
| 10 | non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis |
| 11 | quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se |
| 12 | quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras |
| 13 | quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se |
| 14 | quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus |
| 15 | homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit |
| 16 | quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum |
| 17 | misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum |
| 18 | his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea |
| 19 | Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur |
| 20 | benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius |
| 21 | benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius |
| 22 | benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino |