Hieronymus, Psalmi, Psalmus 95
| 1 | quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra |
| 2 | cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius |
| 3 | adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius |
| 4 | quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos |
| 5 | quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit |
| 6 | confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius |
| 7 | adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem |
| 8 | adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius |
| 9 | adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra |
| 10 | dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate |
| 11 | laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius |
| 12 | gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum |
| 13 | a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua |