Hieronymus, Psalmi, Psalmus 91
| 1 | psalmus cantici in die sabbati |
| 2 | bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime |
| 3 | ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem |
| 4 | in decacordo psalterio cum cantico in cithara |
| 5 | quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo |
| 6 | quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae |
| 7 | vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec |
| 8 | cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum saeculi |
| 9 | tu autem Altissimus in aeternum Domine |
| 10 | quoniam ecce inimici tui Domine quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem |
| 11 | et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi |
| 12 | et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea |
| 13 | iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur |
| 14 | plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt |
| 15 | adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt |
| 16 | ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo |