Hieronymus, Psalmi, Psalmus 90
| 1 | laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur |
| 2 | dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum |
| 3 | quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero |
| 4 | in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis |
| 5 | scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno |
| 6 | a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano |
| 7 | cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit |
| 8 | verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis |
| 9 | quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum |
| 10 | non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo |
| 11 | quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis |
| 12 | in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum |
| 13 | super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem |
| 14 | quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum |
| 15 | clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum |
| 16 | longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum |