Hieronymus, Psalmi, Psalmus 89
| 1 | oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione |
| 2 | priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus |
| 3 | ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum |
| 4 | quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte |
| 5 | quae pro nihilo habentur eorum anni erunt |
| 6 | mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat |
| 7 | quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus |
| 8 | posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui |
| 9 | quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur |
| 10 | dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur |
| 11 | quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam |
| 12 | dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia |
| 13 | convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos |
| 14 | repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris |
| 15 | laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala |
| 16 | et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum |
| 17 | et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige |