Hieronymus, Psalmi, Psalmus 88
| 1 | intellectus Aethan Ezraitae |
| 2 | misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo |
| 3 | quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis |
| 4 | disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo |
| 5 | usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma |
| 6 | confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum |
| 7 | quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei |
| 8 | Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt |
| 9 | Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo |
| 10 | tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas |
| 11 | tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos |
| 12 | tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti |
| 13 | aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt |
| 14 | tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua |
| 15 | iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam |
| 16 | beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt |
| 17 | et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur |
| 18 | quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum |
| 19 | quia Domini est adsumptio nostra et Sancti Israhel regis nostri |
| 20 | tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea |
| 21 | inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum |
| 22 | manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum |
| 23 | nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum |
| 24 | et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam |
| 25 | et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius |
| 26 | et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius |
| 27 | ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae |
| 28 | et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae |
| 29 | in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi |
| 30 | et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli |
| 31 | si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint |
| 32 | si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint |
| 33 | visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum |
| 34 | misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea |
| 35 | neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita |
| 36 | semel iuravi in sancto meo si David mentiar |
| 37 | semen eius in aeternum manebit |
| 38 | et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma |
| 39 | tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum |
| 40 | evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius |
| 41 | destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem |
| 42 | diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis |
| 43 | exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius |
| 44 | avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello |
| 45 | destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti |
| 46 | minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma |
| 47 | usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua |
| 48 | memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum |
| 49 | quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma |
| 50 | ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua |
| 51 | memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium |
| 52 | quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui |
| 53 | benedictus Dominus in aeternum fiat fiat |