Hieronymus, Psalmi, Psalmus 78
| 1 | psalmus Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in pomorum custodiam |
| 2 | posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae |
| 3 | effuderunt sanguinem ipsorum tamquam aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret |
| 4 | facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et inlusio his qui circum nos sunt |
| 5 | usquequo Domine irasceris in finem accendetur velut ignis zelus tuus |
| 6 | effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt et in regna quae nomen tuum non invocaverunt |
| 7 | quia comederunt Iacob et locum eius desolaverunt |
| 8 | ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum cito anticipent nos misericordiae tuae quia pauperes facti sumus nimis |
| 9 | adiuva nos Deus salutaris noster propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum |
| 10 | ne forte dicant in gentibus ubi est Deus eorum et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est |
| 11 | introeat in conspectu tuo gemitus conpeditorum secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum |
| 12 | et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum inproperium ipsorum quod exprobraverunt tibi Domine |
| 13 | nos autem populus tuus et oves pascuae tuae confitebimur tibi in saeculum in generationem et generationem adnuntiabimus laudem tuam |