Hieronymus, Psalmi, Psalmus 77
| 1 | intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei |
| 2 | aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio |
| 3 | quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis |
| 4 | non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit |
| 5 | et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis |
| 6 | ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis |
| 7 | ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant |
| 8 | ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius |
| 9 | filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli |
| 10 | non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare |
| 11 | et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis |
| 12 | coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos |
| 13 | interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem |
| 14 | et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis |
| 15 | interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa |
| 16 | et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas |
| 17 | et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso |
| 18 | et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis |
| 19 | et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto |
| 20 | quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo |
| 21 | ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel |
| 22 | quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius |
| 23 | et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit |
| 24 | et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis |
| 25 | panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam |
| 26 | transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum |
| 27 | et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata |
| 28 | et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum |
| 29 | et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis |
| 30 | non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum |
| 31 | et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit |
| 32 | in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius |
| 33 | et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione |
| 34 | cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum |
| 35 | et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est |
| 36 | et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei |
| 37 | cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius |
| 38 | ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam |
| 39 | et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens |
| 40 | quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso |
| 41 | et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt |
| 42 | non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis |
| 43 | sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos |
| 44 | et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent |
| 45 | misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos |
| 46 | et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae |
| 47 | et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina |
| 48 | et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni |
| 49 | misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos |
| 50 | viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit |
| 51 | et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham |
| 52 | et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto |
| 53 | et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare |
| 54 | et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis |
| 55 | et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel |
| 56 | et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt |
| 57 | et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum |
| 58 | et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt |
| 59 | audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel |
| 60 | et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus |
| 61 | et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici |
| 62 | et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit |
| 63 | iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae |
| 64 | sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur |
| 65 | et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino |
| 66 | et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis |
| 67 | et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit |
| 68 | et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit |
| 69 | et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula |
| 70 | et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum |
| 71 | pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam |
| 72 | et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos |