Hieronymus, Psalmi, Psalmus 75
| 1 | in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium |
| 2 | notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius |
| 3 | et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion |
| 4 | ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma |
| 5 | inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis |
| 6 | turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis |
| 7 | ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos |
| 8 | tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua |
| 9 | de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit |
| 10 | cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma |
| 11 | quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi |
| 12 | vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili |
| 13 | et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae |