Hieronymus, Psalmi, Psalmus 74
| 1 | in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici |
| 2 | confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua |
| 3 | cum accepero tempus ego iustitias iudicabo |
| 4 | liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma |
| 5 | dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu |
| 6 | nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem |
| 7 | quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus |
| 8 | quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat |
| 9 | quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae |
| 10 | ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob |
| 11 | et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti |