Hieronymus, Psalmi, Psalmus 72
| 1 | psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde |
| 2 | mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei |
| 3 | quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns |
| 4 | quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum |
| 5 | in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur |
| 6 | ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua |
| 7 | prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis |
| 8 | cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt |
| 9 | posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra |
| 10 | ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis |
| 11 | et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso |
| 12 | ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias |
| 13 | et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas |
| 14 | et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino |
| 15 | si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi |
| 16 | et existimabam cognoscere hoc labor est ante me |
| 17 | donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum |
| 18 | verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur |
| 19 | quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam |
| 20 | velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges |
| 21 | quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt |
| 22 | et ego ad nihilum redactus sum et nescivi |
| 23 | ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum |
| 24 | tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me |
| 25 | quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram |
| 26 | defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum |
| 27 | quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te |
| 28 | mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion |