Hieronymus, Psalmi, Psalmus 71
| 1 | in Salomonem |
| 2 | Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio |
| 3 | suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam |
| 4 | iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem |
| 5 | et permanebit cum sole et ante lunam generationes generationum |
| 6 | descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram |
| 7 | orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna |
| 8 | et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum |
| 9 | coram illo procident Aethiopes et inimici eius terram lingent |
| 10 | reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et Saba dona adducent |
| 11 | et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei |
| 12 | quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor |
| 13 | parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet |
| 14 | ex usuris et iniquitate redimet animas eorum et honorabile nomen eorum coram illo |
| 15 | et vivet et dabitur ei de auro Arabiae et orabunt de ipso semper tota die benedicent ei |
| 16 | erit firmamentum in terra in summis montium superextolletur super Libanum fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae |
| 17 | sit nomen eius benedictum in saecula ante solem permanet nomen eius et benedicentur in ipso omnes tribus terrae omnes gentes beatificabunt eum |
| 18 | benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus |
| 19 | et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat |
| 20 | defecerunt laudes David filii Iesse |