Hieronymus, Psalmi, Psalmus 67
| 1 | in finem David psalmus cantici |
| 2 | exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius |
| 3 | sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei |
| 4 | et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia |
| 5 | cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius |
| 6 | patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo |
| 7 | Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris |
| 8 | Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma |
| 9 | terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel |
| 10 | pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam |
| 11 | animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus |
| 12 | Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa |
| 13 | rex virtutum dilecti dilecti et speciei domus dividere spolia |
| 14 | si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri |
| 15 | dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon |
| 16 | mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis |
| 17 | ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem |
| 18 | currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto |
| 19 | ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus |
| 20 | benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma |
| 21 | Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis |
| 22 | verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis |
| 23 | dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris |
| 24 | ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso |
| 25 | viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto |
| 26 | praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum |
| 27 | in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel |
| 28 | ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali |
| 29 | manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis |
| 30 | a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera |
| 31 | increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt |
| 32 | venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo |
| 33 | regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma psallite Deo |
| 34 | qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis |
| 35 | date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus |
| 36 | mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus |