Hieronymus, Psalmi, Psalmus 63
| 1 | in finem psalmus David |
| 2 | exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam |
| 3 | protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem |
| 4 | quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram |
| 5 | ut sagittent in occultis inmaculatum |
| 6 | subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos |
| 7 | scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum |
| 8 | et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum |
| 9 | et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos |
| 10 | et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt |
| 11 | laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde |