Hieronymus, Psalmi, Psalmus 59
| 1 | in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina |
| 2 | cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia |
| 3 | Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis |
| 4 | commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est |
| 5 | ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis |
| 6 | dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui |
| 7 | salvum fac dextera tua et exaudi me |
| 8 | Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor |
| 9 | meus est Galaad et meus est Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus |
| 10 | Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt |
| 11 | quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam |
| 12 | nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris |
| 13 | da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis |
| 14 | in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos |