Hieronymus, Psalmi, Psalmus 57
| 1 | in finem ne disperdas David in tituli inscriptione |
| 2 | si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum |
| 3 | etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant |
| 4 | alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa |
| 5 | furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas |
| 6 | quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter |
| 7 | Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus |
| 8 | ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur |
| 9 | sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem |
| 10 | priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos |
| 11 | laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris |
| 12 | et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra |