Hieronymus, Psalmi, Psalmus 49
| 1 | psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum |
| 2 | ex Sion species decoris eius |
| 3 | Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida |
| 4 | advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum |
| 5 | congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia |
| 6 | et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma |
| 7 | audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum |
| 8 | non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper |
| 9 | non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos |
| 10 | quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves |
| 11 | cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est |
| 12 | si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius |
| 13 | numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo |
| 14 | immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua |
| 15 | et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma |
| 16 | peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum |
| 17 | tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum |
| 18 | si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas |
| 19 | os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos |
| 20 | sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum |
| 21 | haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam |
| 22 | intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat |
| 23 | sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei |