Hieronymus, Psalmi, Psalmus 47
| 1 | canticum psalmi filiis Core secunda sabbati |
| 2 | magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius |
| 3 | fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni |
| 4 | Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam |
| 5 | quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum |
| 6 | ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt |
| 7 | tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis |
| 8 | in spiritu vehementi conteres naves Tharsis |
| 9 | sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma |
| 10 | suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui |
| 11 | secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua |
| 12 | laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine |
| 13 | circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius |
| 14 | ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram |
| 15 | quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula |