Hieronymus, Psalmi, Psalmus 45
| 1 | in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus |
| 2 | Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis |
| 3 | propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris |
| 4 | sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma |
| 5 | fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus |
| 6 | Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo |
| 7 | conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra |
| 8 | Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma |
| 9 | venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram |
| 10 | auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne |
| 11 | vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra |
| 12 | Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob |