Hieronymus, Psalmi, Psalmus 43
| 1 | in finem filiis Core ad intellectum |
| 2 | Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis |
| 3 | manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos |
| 4 | nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis |
| 5 | tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob |
| 6 | in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis |
| 7 | non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me |
| 8 | salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti |
| 9 | in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma |
| 10 | nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris |
| 11 | avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi |
| 12 | dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos |
| 13 | vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris |
| 14 | posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro |
| 15 | posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis |
| 16 | tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me |
| 17 | a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis |
| 18 | haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo |
| 19 | et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua |
| 20 | quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis |
| 21 | si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum |
| 22 | nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis |
| 23 | exsurge quare dormis Domine exsurge et ne repellas in finem |
| 24 | quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae |
| 25 | quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster |
| 26 | exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum |