Hieronymus, Psalmi, Psalmus 41
| 1 | in finem in intellectum filiis Core |
| 2 | quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus |
| 3 | sitivit anima mea ad Deum fortem vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei |
| 4 | fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus |
| 5 | haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis |
| 6 | quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei |
| 7 | Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico |
| 8 | abyssus ad abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt |
| 9 | in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae |
| 10 | dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus |
| 11 | dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus |
| 12 | quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus |