Hieronymus, Psalmi, Psalmus 35
| 1 | in finem servo Domini David |
| 2 | dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius |
| 3 | quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium |
| 4 | verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret |
| 5 | iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit |
| 6 | Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes |
| 7 | iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine |
| 8 | quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt |
| 9 | inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos |
| 10 | quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen |
| 11 | praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde |
| 12 | non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me |
| 13 | ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare |