Hieronymus, Psalmi, Psalmus 34
| 1 | huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me |
| 2 | adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi |
| 3 | effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum |
| 4 | confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala |
| 5 | fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos |
| 6 | fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos |
| 7 | quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam |
| 8 | veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso |
| 9 | anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo |
| 10 | omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum |
| 11 | surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me |
| 12 | retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae |
| 13 | ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur |
| 14 | quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar |
| 15 | et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi |
| 16 | dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis |
| 17 | Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam |
| 18 | confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te |
| 19 | non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis |
| 20 | quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes dolos cogitabant |
| 21 | et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri |
| 22 | vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me |
| 23 | exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam |
| 24 | iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi |
| 25 | non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum |
| 26 | erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me |
| 27 | exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius |
| 28 | et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam |