Hieronymus, Psalmi, Psalmus 32
| 1 | psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio |
| 2 | confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi |
| 3 | cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione |
| 4 | quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide |
| 5 | diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra |
| 6 | verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum |
| 7 | congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos |
| 8 | timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem |
| 9 | quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt |
| 10 | Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum |
| 11 | consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem |
| 12 | beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi |
| 13 | de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum |
| 14 | de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram |
| 15 | qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum |
| 16 | non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae |
| 17 | fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur |
| 18 | ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius |
| 19 | ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame |
| 20 | anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est |
| 21 | quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus |
| 22 | fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te |