Hieronymus, Psalmi, Psalmus 29
| 1 | psalmus cantici in dedicatione domus David |
| 2 | exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me |
| 3 | Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me |
| 4 | Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum |
| 5 | psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius |
| 6 | quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia |
| 7 | ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum |
| 8 | Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus |
| 9 | ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor |
| 10 | quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam |
| 11 | audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus |
| 12 | convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia |
| 13 | ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi |