Hieronymus, Psalmi, Psalmus 10
| 1 | in finem psalmus David |
| 2 | in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer |
| 3 | quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde |
| 4 | quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit |
| 5 | Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum |
| 6 | Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam |
| 7 | pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum |
| 8 | quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius |