Hieronymus, Iob, Caput 41
| 1 | non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo |
| 2 | quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt |
| 3 | non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis |
| 4 | quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit |
| 5 | portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido |
| 6 | corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus |
| 7 | una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas |
| 8 | una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur |
| 9 | sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi |
| 10 | de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae |
| 11 | de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis |
| 12 | halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur |
| 13 | in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas |
| 14 | membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur |
| 15 | cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus |
| 16 | cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur |
| 17 | cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax |
| 18 | reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes |
| 19 | non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae |
| 20 | quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam |
| 21 | sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum |
| 22 | fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt |
| 23 | post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem |
| 24 | non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret |
| 25 | omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae |