Hieronymus, Iob, Caput 38
| 1 | respondens autem Dominus Iob de turbine dixit |
| 2 | quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis |
| 3 | accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi |
| 4 | ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam |
| 5 | quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam |
| 6 | super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius |
| 7 | cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei |
| 8 | quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens |
| 9 | cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem |
| 10 | circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia |
| 11 | et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos |
| 12 | numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum |
| 13 | et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea |
| 14 | restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum |
| 15 | auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur |
| 16 | numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti |
| 17 | numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti |
| 18 | numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia |
| 19 | in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit |
| 20 | ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius |
| 21 | sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras |
| 22 | numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti |
| 23 | quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli |
| 24 | per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram |
| 25 | quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui |
| 26 | ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur |
| 27 | ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes |
| 28 | quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris |
| 29 | de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit |
| 30 | in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur |
| 31 | numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare |
| 32 | numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis |
| 33 | numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra |
| 34 | numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te |
| 35 | numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus |
| 36 | quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam |
| 37 | quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet |
| 38 | quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur |
| 39 | numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis |
| 40 | quando cubant in antris et in specubus insidiantur |
| 41 | quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos |