Hieronymus, Iob, Caput 37
| 1 | super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo |
| 2 | audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem |
| 3 | subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae |
| 4 | post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius |
| 5 | tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia |
| 6 | qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae |
| 7 | qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua |
| 8 | ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur |
| 9 | ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus |
| 10 | flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae |
| 11 | frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum |
| 12 | quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum |
| 13 | sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri |
| 14 | ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei |
| 15 | numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius |
| 16 | numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias |
| 17 | nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro |
| 18 | tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt |
| 19 | ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris |
| 20 | quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur |
| 21 | at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas |
| 22 | ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio |
| 23 | digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest |
| 24 | ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes |