Hieronymus, Iob, Caput 36
| 1 | addens quoque Heliu haec locutus est |
| 2 | sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar |
| 3 | repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum |
| 4 | vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi |
| 5 | Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens |
| 6 | sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit |
| 7 | non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur |
| 8 | et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis |
| 9 | indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint |
| 10 | revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate |
| 11 | si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria |
| 12 | si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia |
| 13 | simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint |
| 14 | morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos |
| 15 | eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius |
| 16 | igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine |
| 17 | causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies |
| 18 | non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te |
| 19 | depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine |
| 20 | ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis |
| 21 | cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam |
| 22 | ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus |
| 23 | quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem |
| 24 | memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri |
| 25 | omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul |
| 26 | ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis |
| 27 | qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum |
| 28 | qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper |
| 29 | si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum |
| 30 | et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet |
| 31 | per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus |
| 32 | in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat |
| 33 | adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere |