Hieronymus, Iob, Caput 34
| 1 | pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est |
| 2 | audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me |
| 3 | auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat |
| 4 | iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius |
| 5 | quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum |
| 6 | in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato |
| 7 | quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam |
| 8 | qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis |
| 9 | dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo |
| 10 | ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas |
| 11 | opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet |
| 12 | vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium |
| 13 | quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est |
| 14 | si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet |
| 15 | deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur |
| 16 | si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei |
| 17 | numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas |
| 18 | qui dicit regi apostata qui vocat duces impios |
| 19 | qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi |
| 20 | subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu |
| 21 | oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat |
| 22 | non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem |
| 23 | neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium |
| 24 | conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis |
| 25 | novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur |
| 26 | quasi impios percussit eos in loco videntium |
| 27 | qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt |
| 28 | ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum |
| 29 | ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines |
| 30 | qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi |
| 31 | quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo |
| 32 | si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam |
| 33 | numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere |
| 34 | viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me |
| 35 | Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam |
| 36 | pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis |
| 37 | quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum |