Hieronymus, Iob, Caput 33
| 1 | audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta |
| 2 | ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis |
| 3 | simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur |
| 4 | spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me |
| 5 | si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste |
| 6 | ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum |
| 7 | verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis |
| 8 | dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi |
| 9 | mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me |
| 10 | quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi |
| 11 | posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas |
| 12 | hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine |
| 13 | adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi |
| 14 | semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit |
| 15 | per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo |
| 16 | tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam |
| 17 | ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia |
| 18 | eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium |
| 19 | increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit |
| 20 | abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis |
| 21 | tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur |
| 22 | adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis |
| 23 | si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem |
| 24 | miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier |
| 25 | consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae |
| 26 | deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam |
| 27 | respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi |
| 28 | liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret |
| 29 | ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos |
| 30 | ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium |
| 31 | adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar |
| 32 | si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum |
| 33 | quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam |