Hieronymus, Iob, Caput 29
| 1 | addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit |
| 2 | quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me |
| 3 | quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris |
| 4 | sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo |
| 5 | quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei |
| 6 | quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei |
| 7 | quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi |
| 8 | videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant |
| 9 | principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo |
| 10 | vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat |
| 11 | auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi |
| 12 | quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor |
| 13 | benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum |
| 14 | iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo |
| 15 | oculus fui caeco et pes claudo |
| 16 | pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam |
| 17 | conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam |
| 18 | dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies |
| 19 | radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea |
| 20 | gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur |
| 21 | qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum |
| 22 | verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum |
| 23 | expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum |
| 24 | si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram |
| 25 | si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator |