Hieronymus, Iob, Caput 28
| 1 | habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur |
| 2 | ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur |
| 3 | tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis |
| 4 | dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios |
| 5 | terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est |
| 6 | locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum |
| 7 | semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis |
| 8 | non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena |
| 9 | ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes |
| 10 | in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius |
| 11 | profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem |
| 12 | sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae |
| 13 | nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium |
| 14 | abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum |
| 15 | non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius |
| 16 | non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro |
| 17 | non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri |
| 18 | excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis |
| 19 | non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur |
| 20 | unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae |
| 21 | abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet |
| 22 | perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius |
| 23 | Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius |
| 24 | ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit |
| 25 | qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura |
| 26 | quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus |
| 27 | tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit |
| 28 | et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia |