Hieronymus, Iob, Caput 27
| 1 | addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit |
| 2 | vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam |
| 3 | quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis |
| 4 | non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium |
| 5 | absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea |
| 6 | iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea |
| 7 | sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus |
| 8 | quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius |
| 9 | numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia |
| 10 | aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore |
| 11 | docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam |
| 12 | ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini |
| 13 | haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient |
| 14 | si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane |
| 15 | qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt |
| 16 | si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta |
| 17 | praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet |
| 18 | aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum |
| 19 | dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet |
| 20 | adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas |
| 21 | tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo |
| 22 | et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet |
| 23 | stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius |